- PADUSA
- PADUSAfossa ex Pado Ravennam usque ducta, Plin. l. 3. c. 16. Augustâ fossâ Revennam trahitur, ubi Padusa vocatur, quondam Messanicus appellatus. Unde ita legitur apud Blondum: is est S. Albertilocus, unde per fossam padusae Messanicam 12. milliaria Ravennam itus. Blondum postea secuti sunt plerique alii. At vero si hic alveus Messanicus Padus fuit dictus, sive Messanica fossa; certe idem alveus et Padusa appellandus erit, ex iisdem Plinii verbis, quod tamen minime sic intellexit ipse Blondus, falsumque esse ex Virgilio patet, qui quiscosum amnem vocat Padusam, Aen. l. 11. ut videre est in his v. 457.Haud secus atque alto in luco, quum forte catervaeConsedêre avium; piscosove amne PadulaeDant soniotum rauci per stagna loquacia cycni.Ubi Servius, Alii dicunt, Padusam esse partem fluminis Padi, in quam descenditur fossâ. Valgius in elegiis:Et placidam fossae qua iungunt ora Padusam,Navigat Alpini flumina magna Padi.Ubi apertissime distinguitur inter ipsum Padusam et fossam. Claudian. in Epithalamio Palladii et Celerinae v. 108.Eridani ripas et raucae stagna PadusaeDiffugiens nudavit olor. ——Vide plura apud Cluver. de Ital. Ant. l. 1. c. 35. Idem Lloydius. Baudrando haec Fossa aliter Messanicum ostium, et Spineticum, itemque Vatreni portus, a Vatreno fluv. qui Forum Cornelii alluit, etiam Padus Magnus dictus et quia praecipuum erat ostiorum Padi: Spinetum a fluv. Spine, ad quem urbs Spina condita erat. Hodie Padus Argentanus, superius, Padus Primaro, a castris cognominibus, et alicubi Canale di S. Alberto, ab incili manu ducto, aliquot milliar. supra eius ostium, quod nunc Porto di Primare. Sed sensim oblimatur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.